utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860142

Charter Number: 05860142
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Iohannes Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Acquietanie et comes Andegar archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos intuitu Dei concessisse et hac carta nostra confirmasse abbatie de Melsa et monachis Cysterciensis ordinis ibidem Deo servientibus et servituris ipsam Melsam in qua eadem abbatia sita est et omnia ad illam pertinencia et totum boscum de Rutha cum pertinenciis suis et totam Waghnam cum ecclesia eiusdem ville cum omnibus aliis pertinenciis suis scilicet tam terras illas quas habunt ex dono Willelmi comitis Albemarlie quam terras illas quas habunt ex clono Henrici quandam Ebor archiepiscopi de consensu capituli sui et confirmacione Willelmi successoris eiusdem Henrici videlicet duas carucatas terre in eadem Wagna cum passagio fluminis de Hull et aliis earum pertinenciis de quibus Rogerus archiepiscopus successor eiusdem Willelmi predictos monachos disseisivit et ipsi monachi postmodum ea omnia contra Gaulfridum archiepiscopum successorem eiusdem Rogeri in curia christianitatis per licenciam nostram sicut puram et liberani elemosinam suam diracionaverunt Item concessimus et confirmavimus eisdem monachis locum et terras grangie eorum de Salthagh cum pertinenciis suis locum et terras grangie eorum de Tharlesthorpe cum pertinenciis suis locum et terras grangie de Nyton cum pertinenciis suis locum et terras grangie eorum de Nora cum pertinenciis suis locum et terras grangie eorum de Oketon cum pertinenciis suis locum et terras grangie eorum de Wharrom cum pertinenciis suis locum et terras grangie de Blaunch cum pertinencils suis locum et terras grangie eorum de Skyrna cum pertinenciis suis locum et terras grangie eorum de Erghom cum pertinenciis suis Preterea Holm quod est inter Levene et Bristehil cum pertinenciis suls piscariam et vaccariam super Hul cum adiacenti marisco de Sutton et earum pertinenciis omnes etiam terras et tenementa que habunt in Eboracum in Beveriacum in Burgh in iledon in Arnhaie in Aldeburg in Dudington in Byford in Dringhow in Setona in Nortdalton in Wartria in Haroidestorp in Wgethorp in Nolescroft in villa Sancti Botulfi in Cnottingel cum omnibus ad predicta loca et tenementa pertinencibus sicut carte et munimenta que inde habunt racionabiliter testantur omnes etiam terras et tenementa que vel donacione vel empcione vel aiiqua aliis iusta adquisicione habunt vel habituri sunt els concedimus et confirmamus sicut carte et munimenta que inde habunt vel habituri sunt racionabiliter testantur vel testabuntur Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti monachi de Melsa habeant et teneant omnis predicta loca terras et tenementa cum omnibus pertinenciis suis bene et in jce libere et quiete integre et honorifice in bosco et plano in viis et semitis in pratis et pascuis in aquis et molendinis in stagnis et vivariis in moris et mariscis in turbariis et piscariis in fossatis et grodis in virgultis et grangiis et edificiis et in omnibus aliis iocis et rebus et possessionibus cum omnibus libertatibus liberis consuetudinibus et aysiamentis sicut predictum est ad ea pertinencibus Volumus etiam et precipimus quod prenominati monachi et terre et tenementa eorum libera sint et quieta de omnimodis misericordiis et forisfacturis et talliagiis et sectis comitatuum et trehinghe et wapentac et assysarum et placitorum et de auxiliis vicecomitis et servientum eorum et de omni terreno servicio et exaccione seculari que ad nos vel successores nostros vel ballivos nostros pertineant et quod habeant omnes libertates et quietancias quas nos vel antecessores nostri ipsis vel aliquibus aliis de ordine Cysterciense concessimus Prohibemus etiam ne aliquis oves eorum monachorum capere vel vexare presumat nec eos per illas namiet quamdie alia habuerint averia per que possint iustificari nec aliquis eos aut res aut possessiones eorum gravare turbare vel invadere presumat contra huius carte nostre vel aliarum cartarum nostrarum vel antecessorum nostrorum libertates super foris facturam x librarum ad opus nostrum et xx solidos ad opus vicecomitis nostri Testibus W[illelmo de Longespee] comite Saresburie Roberto filio Rogeri Rogero constabulario Cestrie et aliis Datum per manum Ioscelinis de Well apud Lutegar ii idus Aprilis anno regni nostri vj
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter