utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860145

Charter Number: 05860145
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Licet de communi consilio regni nostri provisum quod non liceat viris religiosis seu aliis ingredi feodum alicuius ita quod ad manum mortuam deveniat sine licencia nostra et capitulis domini de quo res illa immediate tenetur volentes tamen dilecto nobis magistro Ricardo de Otringham graciam facere specialem dedimus ei licenciam quantum in nobis est quod ipse unum mesuagium xx tofta xxij bovatas et medietatem unius bovate sexies viginti et sex acras terre cclx et x acras prati xx et duas solidatas et sex denariatas redditus et communam pasture ad quingentas oves cum pertinenciis in Otringham Thalestorp ffrymareys Wellewyk Dripol et Sutton dare possit et assignare dilectis nobis in Christo abbati et conventui de Melsa tenendum et habendum sibi et successoribus suis imperpetuum et eisdem abbati et conventui quod predicta mesuagium tofta terram pratum redditum et pasturam a prefato Ricardo recipere possint tenore presencium Similiter licenciam concedimus specialem nolentes quod idem Ricardus vel heredes sui aut predicti abbas et conventus seu successores sui racione statuti predicti per nos vel heredes nostros inde occasionentur in aliquo vel graventur salvis tamen capitulibus dominis feodi illius serviciis inde debitis et consuetis In cuius rei testimonium has litteras nostras lien fecimus patentes Teste me ipso apud Kyrkeby viij die Marcii anno regni nostri vicesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter