utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860146

Charter Number: 05860146
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Licence
Date: 1294
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos presentes littere pervenerint salutem Licet de communi consiiio regni nostri statuerimus quod non liceat viris religionis seu aliis ingredi feodum alicuius ita quod ad manum mortuam deveniant sine licencia nostra et capitalis dominis de quo res illa immediate tenetur volentes tamen dilectis nobis in Christo abbati et conventui de Melsa graciam facere specialem concessimus eis quantum in nobis est quod ipsi tam in feodo suo proprio quam in feodis aliorum que non teneantur de nobis nec de illis qui tenent de nobis in capite sibi perquirere possint usque ad xxx libratas terre non obstante statuto predicto absque aliqua inquisicione prius inde facienda nolentes quod predicti abbas et conventus aut successores sui racione adquisicionis triginta libratarum terre predictarum per nos aut heredes nostros iusticiarios escaetores vicecomites aut alios ballivos nostros quoscunque inde occasionentur in aliquo seu graventur dum tamen pro terris illis quas in feodis aliorum sic sibi adquisierint satisfaciant dominis feodorum illorum de serviciis inde debitis et consuetis In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium viij die Octobris anno regni nostri vicesiino secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter