utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860147

Charter Number: 05860147
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus iusticiariis prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse dilectis nobis in Christo abbati et conventui de Melsa quod ipsi et successores sui imperpetuum habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris suis de Melsa Northgraunge Rue Waghen Fishus Tharlestorp Salthagh La More Skyren Blaunchemarl Warrum Wathsand Ruton Dimelton Otringham Arnhale Crauncewyk Heytefeld Oketon Dalton Wartre Dringehou Sutton Erghum Oustewyk et Hornse in comitatu Ebor dum tainen terre ille non sint infra metas foreste nostre ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum quod ad warrenam pertineat sine licencia et voluntate ipsorum abbatis et conventus vel successorum suorum super foris facturam nostram decem librarum Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti abbas et conventus et successores sui imperpetuum habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris suis predictis dum tamen terre ille non sint infra metas foreste nostre ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum quod ad warrenam pertineat sine licencia et voluntate isorum abbatis et conventus vel successorum suorum super foris facturam nostram decem librarum sicut predictum est Hiis testibus Willelmo de Bello Campo comite Warr Nicholao de Segrave Petro de Chaumpnent Roberto Nalet et aliis Datum per manum nostram apud Aylinton xv die Marcii anno regni nostri vicesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter