utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860148

Charter Number: 05860148
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1293
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis suis salutem Inspeximus cartam quam celebris memorie dominus I quondam rex Anglie avus noster fecit abbatie de Melsa et monachis Cysterciensis ordinis ibidem Deo servientibus et servituris in hec verba [] Nos autem concessiones et confirmaciones predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est prefatis abbacie et monachis concedimus et confirmamus sicut carta predicta racionabiliter testatur Nolentes ex eo quod abbas et conventus loci predicti feoffaverunt nos et heredes nostros de manerio de Miton cum pertinenciis in predicta carta contento quod presens confirmacio nostra quo ad alia in eadem carta specificata minoris valoris existat seu effectus aut nobis vel heredibus nostris super eodem manerio de Niton cum pertinenciis seu predictis abbati et conventui vel successoribus suis super aliis terris et tenementis in predicta carta contentis futuris temporibus preiudicium aliquod generetur Hiis testibus venerabilibus patribus A[ntonio] Dunelmensi W[illelmo] Elyonsi et W[illelmo] Bathon episcopis Edmundo fratre nostro et aliis Datum per manum nostram apud Westmonasterium tricesimo die Iunii anno regni nostri xxj
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter