utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860149

Charter Number: 05860149
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1305
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernye et dux Aquitanie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Sciatis quod intuitu caritatis dedimus et concessimus dilectis nobis in Christo abbati et conventui de Melsa advocacionem ecclesie de Skypse in Holdernesse cum pertinenciis in comitatu Ebor habendum et tenendum eisdem abbati et conventui et successoribus suis de nobis et heredibus nostris imperpetuum Volentes et concedentes pro nobis et heredibus nostris quod iidem abbas et conventus post mortem Roberti de Yestre persone ecclesie eiusdem eandem ecclesiam appropriare et eam sic appropriatam sibi et successoribus suis tenere possint imperpetuum sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum iusticiarum escaetorum vicecomitum aut aliorum ballivorum seu ministrorum nostrorum quorumcunque In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium x die Aprilis anno regni nostri xxiij
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter