utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860178

Charter Number: 05860178
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1281
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis quod cum omnes terre et tenementa militum libere tenencium et aliorum de terra nostra de Holdernesse et wapentak de Holdernesse inargennata extiterint retroactis nos ad supplicacione eorundem indempnitati ipsorum providere cupientes concedimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est quod terre et tenementa predicta degarennata sint de cetero et extra warrenam imperpetuum ita quod ipsi milites et libere tenentes in terris et tenementis suis predictis de cetero fugare et capere possunt ea que ad warrennam pertinent sine occasione vel impedimento nostri vel heredum seu ministrorum nostrorum salva nobis et heredibus nostris libera warenna tam in omnibus dominicis terris et boscis nostris in terra wapentak predictis quam terris et tenementis que Isabella comitissa Albemarlie tenet in dotem in eisdem terra et wapentak sicut prius habere consuevimus ita videlicet quod non liceat alicui exceptis nobis et heredibus nostris et militibus et libere tenetibus predictis et hominibus suis in terris et tenementis predictorum militum et libere [tenencium] fugare vel aliquid capere quod ad warennam pertinet sine licencia et voluntate militum et libere tenencium predictorum super foris facturam nostram decem librarum Concessimus eciam quantum in nobis est eisdem militibus et libere tenentibus quod seperales boscos suos includere et parcos inde facere et boscos illos sic inclusos tenere sibi et heredibus suis et in dominicis terris suis seperalibus couingeras facere possint salva regali dignitate et salvo iure cuiuslibet Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est quod terre et tenementa predictorum militum libere tenencium et aliorum in terra et wapentak predictis degarennata sint de cetero et extra warennam imperpetuum ita quod ipsi milites et libere tenentes in terris et tenementis suis predictis de cetero capere et fugare possint ea que ad warrenam pertinent sine occasione vel impedimento nostri vel heredum seu ministrorum nostrorum salva nobis et heredibus nostris libera warenna tam in omnibus dominicis nostris et boscis nostris in terris et wapentak predictis quam in terris et tenementis que Isabella comitissa Albemarlie tenet in dotem in eisdem terra et wapentak sicut prius habere consuevimus ita videlicet quod non liceat alicui exceptis nobis et heredibus nostris et militibus et libere tenentibus predictis et hominibus suis in terris et tenementis predictorum militum et libere tenencium fugare vel aliquid capere quod ad warennam pertinet sine licencia et voluntate militum et libere tenencium predictorum super foris facturam nostram decem librarum et quod predicti milites et libere tenentes seperales boscos suos includere et parcos inde facere et boscos illos sic inclusos tenere sibi et heredibus suis et in dictis hominicis terris suis seperalibus coningeras facere possint salva regali dignitate et salvo iure cuiuslibet sicut predictum est Hiis testibus venerabilibus patribus G[odefrido] Wygorniensis W[illelmo] Norwycensis episcopis Edmundo fratre nostro Willelmo de Valencia avunculo nostro Henrico de Lacy comite lincoln Iohanne de Vescy Octone de Grandi sono Roberto Gilbotot Hugone filio Octonis Roberto filio Iohannis Ricardo de Bosco et aliis Data per manum nostram apud Westmonasterium quinto die Iunii anno regni nostri nono []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter