utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860193

Charter Number: 05860193
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1273
Date Type: Internal, Calendar, A.D., Papal
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Pateat universis quod cum inter dilectos in Christo filios abbatem et conventum Albemarlie Rotomag diocesis per ffratrem Gilbertum commonachum suum sufficiens procuratorium ab eisdem habentem ex parte una et magistrum Rogerum Marmion rectorem ecclesie de Esynton ex altera super capella de Birstall nec[non] et super decimis maioribus et minoribus oblacionibus et obvencionibus de Skeftelyng et dominici de Esynton orta esset materia licium et dissensionis tandem partes premisse ordinacioni et disposicioni nostre Walteri Dei gracia Ebor archiepiscopi Anglie primatis se pure et absolute super premissis omnibus submiserunt sicut in litteris submissionum partium earundem plenius continetur que tales sunt [] Nos igitur bonum pacis inter vobis subdictos providere pro viribus affectantes liciumque materias prospiciendo singulis refecere Deum habentes pre oculis deliberacione habita cum capitulo nostro Ebor sicut decuit ordinamus statuimus et pronunciamus in hunc modum videlicet quod capella de Birstall cum pertinenciis suis dicto abbati et conventum imperpetuum remaneat Decimas eciam maiores et minores oblaciones et obvenciones ville de Skeftelynge iidem abbas et conventus habeant et percipiant inconcusse secundum quod per bone memorie Walterum de Grey quondam Ebor archiepiscopum predecessorem nostrum alias extitit ordinatum Ordinamus eciam et statuimus quod pro decimis dominici de Esyngton quas predicti abbas et conventus percipere consueverunt dictus Rogerus et successores sui in ecclesia de Esyngton viginti tres solidos annis singulis eisdem abbati et conventui vel eorum procuratori apud Birstall in festo Beati Martini in Hieme sine dilacione persolvant Quod si in solucione huiusmodi rector qui pro tempore fuerit cessare presumpserit volumus et statuimus ipsum per nos seu officialem nostrum vel successorum nostrorum a solucionem plenariam censura qua expedire videbitur ad insinuacionem dictorum abbatis et conventus aut eorum procuratoris sine strepitu judiciali debere compelli Ordinamus insuper et statuimus de pleno consensu parcium predictarum necnon et magistri Stephani Hedon vicarii ecclesie de Kilnesey concedentis et ordinacioni nostre per litteram suam se spontanee submittentis que talis est [] Quod capella de Ravenser Od cum pertinenciis suis predicte ecclesie de Esyngton consolidetur imperpetuum et pleno iure dependeat ab eadem Idemque Rogerus et successores sui in eadem ecclesiam de Esyngton ipsam capellam imperpetuum habeant inconcusse ita que predictus abbas et conventus vel vicarius in ecclesia de Kylnesey nichil iuris in capella de Ravenser Od sibi de cetero possint vendicare Volumus eciam et precipimus quod tam dictus rector pro capella de Birstall quam dictus Stephanus pro dicta capella de Ravenser Odd pro se et suis successoribus resignaciones suas faciant per scripturas et partes omnia instrumenta que habent super capellis predictis utrumque sibi invicem in securitatem restituant Si autem super premissis capellis pars alterutra per aliam vel per vicarius ecclesie de Kilnesey inquietari contigerit volumus eas utrumque ad incommoda eviccionis teneri Ordinamus eciam de consensu parcium quod omnes contenciones discenciones et litigia inter ipsas hactenus suborta omnino de cetero conquiescant reservantes nobis potestante supplendi interpretandi corrigendi et reformandi hanc nostram ordinacionem quociens opus fuerit et viderimus expedire In cuius rei testimonium huic ordinacioni nostre a partibus approbate sigillum nostrum una cum sigillis parcium et dicti vicarii est appensum Datum apud Chirchedon sexto idus ffebruarii anno gracie millesimo cclxx tercio et pontificatus nostri octavo []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter