utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860206

Charter Number: 05860206
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1246 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi hoc scriptum inspecturi quod cum domui de Melsa ad annuas pitancias conventui faciendas quedam possessiones et terre specialiter sunt collate prout in cartis donatorum manifeste continetur videlicet ex dono pie memorie domini Willelmi de Forz quondam comitis Albemarlie duo molendina unum aquaticum alterum ventriacium cum uno clauso quod fuit quondam Thome de Greynesby in territorio de Drengh Item ex dono domini Eustacii de Estutevyll unum clausum super Hull cum pastura xxiiij vaccarum in territorio de Cotyngham Et item ex dono Clementis capellani unum molendinum venticum cum situ eiusdem et cum quadem particula terre eidem adiacente in territorio de Seton Itemque ex dono Willelmi Passemer unum clausum cum pertinenciis in Neuton et rursum ex donacione diversorum quidam redditus annui in villa de Hedon ego frater Michael abbas dicte domus considerans largam effusionem expensarum circa dicta molendina reficiendi et circa predictam pasturam instaurandam in inicio acquisicionis eorundem de communi subam domus factarum et eciam in posterum faciendarum necessario Ad quas quidem expensas refundendas vel eciam ad predictas possessiones in statu debito sustentandas res conventui assignare sine intollerabili gravamine non sufficerent Simul eciam previdens et perpendens vix aut nullatenus posse hec omnia seorsum a communi substancia domus vel separatim a consilio et provisione cellerarii cui ex statuto regule precipue exteriorum omnium cura incumbit cum pace administrari eorum eciam paci consulens et quieti quibus intro cum maria pedes Domini amplexantibus nec decet nec expedit foris cui Martha erga plurima perturbari sed soli Marthe hoc cedat officium ut sic Maria libere nitendat circa unum quod maxime creditur necessarium de conventus nostri consilio saniori assensuque communi omnes prenotatas possessiones exceptis redditibus prenotatis de Hedon qui sunt alias signati ad communem domus substanciam decrevi transferendas atque earundem quoscunque proventus in usus communes exponendos ita sane quod pro hiis omnibus quinque marce annue ad decem pitancias annuatim conventui faciendi assignentur de communi bursa percipiende Quas quidem pitancias per hos decem dies volumus et et precipimus imperpetuum distribui videlicet ut una fiat in anniversario predicti domini Willelmi comitis et Aveline comitisse uxoris sue quod sit circa festum Invencionis Sancte Crucis Item alia in anniversario prenominati domini Eustacii de Estutevill de domini Roberti patris sui quod sit circa festum Sancti Michaelis Item tercia in anniversario domini Petri de Maulay et domine Isabelle de Thurneham uxoris sue quod sit in die Urbani pape Quarta in festo Sancti Michaelis Quinta in festo Sancti Leonardi Sexta in festo Sancti Iohannis Beverlaci Septima in festo Sancte Katerina Octava in festo Sancti Nicholay Nona in festo Sancti Thome Martins Decima in festo Sancti Iohannis ante Portam Latinam Supradictos vero redditus de Hedon de communi consilio et assensu domus nostre et nostra specialiter provisione ad portam nostram assignamus in usus pauperum expendendos ita videlicet quod magister tannarie nostre qui pro tempore fuerit eosdem redditus annuatim colligens et percipiens pro eorundem recompensacione reddituum portario qui pro tempore fuerit xx coria bovina et vaccina singulis anni tannare debebit imperpetuum De quibus idem portarius in sotularibus ad opus pauperum tam novis faciendis quam veteribus reficiendis sibi sufficienter ut videtur prospicere potent Insuper eciam ad indumenta pauperum et peregninorum ad predictam portam nostram veniencium assignavimus annuum redditum xviij solidorum in Beverlaco quem Petrus Crassus de Beverlacum clericus nobis contulit in elemosinam eidem portario annuatim percipiendum ut si videlicet de ipso redditu una cum aliis proventibus quos ei dominus ad anxerit unum vel forte duos sibi pannos annuatim perquerere poterint eidem concedatur quod in communi lanaria nostra cum communibus panis nostris iidem panni texantur et cum eisdem pariter sub communi custo fullentur Preterea concessimus et assignavimus ad sustentacionem predictorum pauperum et peregrinorum decimam partem tocius casei annuatim provenientis de duabus vaccariis apud Felsam scilicet de vaccaria conventus et de vaccaria infirmitorii secularium predicto portario singulis annis percipiendam et in predictis pauperibus una cum premissis redditibus tum in indumentis tum in sotularibus tum in victualibus eorundem iuxta quod prescriptum est expendendam Acta post Natale Domini anno gracie millesimo ccxlvj coram magna parte conventus et saniore consilio domus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum auctenticum apposuimus in nomine Domine nostri Ihesu Christi presentes omnes et futuros adiurantes quatinus hanc nostram prescriptam provisionem quam de sano constat emanasse consilio secundum posse suum manuteneant nec eam quantum in eis erit a quoquam homini malo modo immutari permittant Ad maiorem [securitatem] eciam huius nostre provisionis auctoritatem sigillum venerabilis patris nostri domini Iohannis de Canc tunc abbatis ffontanensis qui eandem provisionem suo formavit consilio et confirmavit assensu in primo loco huic scripto est appensum Item assignamus duas marcas argenti ad opus conventus scilicet viginti solidos de duabus bovatas de terra quam habemus ex dono Gerardi de Hornese Burton et dimidiam marcam de terra quam habemus ex dono Walteri de Bugeys quas duas marcas in pitancias ad opus conventus per hos dies volumus imperpetuum distribui scilicet die Sancti Iohannis Evangeliste in crastino Sancti Stephani dimidiam marcam et in anniversario abbatum ordinis dimidiam marcam et in anniversario dedicacionis ecclesie unam marcam []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter