utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860211

Charter Number: 05860211
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dedication
Date: 1245
Date Type: Internal, Calendar, A.D.

map View Map
Charter:
[O]mnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris G[ilbertus] miseracione divina episcopus Candide Case salutem graciam et benediccionem Quoniam Ut sit apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout gesserimus in corpore sive bonum sive malum debemus diem messionis extreme operibus misericordie provenire ac seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu colligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedicionibus de benedicionibus et metet vitam eternam Unde cum capellam Sancte Marie in bosco de Melsa xiiij kalendas Maii dedicaverimus auctoritate Dei patris omnipotentis et Beate Virginis et apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum consili indulsimus unum annum omnibus ad ipsam dedicacionem confluentibus et fabricam eiusdem capelle quocunque modo adiumentibus Volentes up ipsa indulgencia duret tempore dedicacionis per nonem dies In anniversario autem ipsius dedicacionis indulsimus eisdem quadraginta dies de iniuncta penitencia Et ut hec indulgencia innotescat presens scriptum sigillo nostro roboravimus Datum apud Melsam anno gracie mccxlv
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter