utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860212

Charter Number: 05860212
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1298
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
[I]n Dei nomine amen Anno incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo et nonagesimo octavo in festo sanctorum Iacobi et Christofori facta fuit hec amicabilis composicio inter priorem et conventum de Bridelington Ebor diocesis ex una parte et abbatem et conventum Cistercii Cabilonensis diocesis ex altera videlicet quod cum lis inter partes predictas super advocacione ecclesie Beate Marie de Scardebrugh Ebor diocesis aliqua mota fuisset tandem mediantibus fratre Iacobi de Portu monacho Cistercii custode ecclesie de Scardeburgh et domino Petro de Langtoft cellerario de Bridelington predictus prior et conventus de Bridelington pro se et successoribus suis de unanimi consensu et assensu tocius capituli sui remiserint et quietum clamaverint imperpetuum abbati et conventui Cistercii et successoribus suis totum ius et clamium accionem et querelam que ipsi vel predecessores sui unquam habuerunt vel nunc habunt vel habere potuerunt vel habere debuerunt vel habere debent vel possunt in ecclesia Beate Marie de Scardeburgh vel in quibuscunque capellis infra castrum et parochiam et limites libertatis de Scardeburgh sitis presentibus et futuris racione advocacionis possessionis seu ex quibuscunque causis aliis predictis priori et conventui de Bridelington competentibus una cum inde perceptis per abbatem et conventum Cistercii et eorum procuratores temporibus retroactis ita quod nec predicti prior et conventus de Bridelington nec successores sui nec aliquis pro ipsis seueorum nomine in supradictis ecclesie et capellis aliquid iure vel clamii exigere rei vendicare poterunt in futurum nec eciam predictos abbatem et conventum Cistercii aut successores suos de cetero inplacitabunt nec inplacitari procurabunt de supradicta ecclesia Beate Marie de Scardeburgh nec de capellis quibuscunque supradictis racione advocacione ecclesie Beate Marie de Scardeburgh supradicte seu racione alius iure vel racionis cuiuscunque nec de inde perceptis temporibus retroactis nec de presentacione vicarii ecclesie de Scardeburgh sepedicte nec aliquod breve quod possit nocere sepedictis abbati et conventui Cistercii inpetrabunt nec inpetrari procurabunt nec inpetraturi seu inpetratutibus consencienter nec ad hoc faciendum inpensas adiutorium seu consilium inpendent vel inpendi facient quin ipse abbas et conventus Cistercii supradictam ecclesiam Beate Marie de Scardeburgh cum omnibus capellis supradictis et earum pertinenciis libere quiete pacifice et integre teneant possideant et habeant salvis priori et conventui de Bridelington et eorum successoribus ecclesia sua de Scalby et capellis suis de Cloghton et Brimaton cum omnibus decimis et proventibus ad predictam ecclesiam de Salby et capellas de Cloghton et Brimston pertinentibus et aliis capellis si quas in eadem parochia de Scalby construere voluerint in futurum Ad quam ecclesiam de Scalby et capellas de Cloghton et Brimston et alias in ipsa parochia de Scalby in posterum erigendas non pertinet ecclesia Beate Marie de Scardeburgh nec capelle que sunt in castro de Scardeburgh nec alie capelle que sunt infra limites libertatis et tocius parochie de Scardeburgh In quibus scilicet ecclesia Beate Marie de Scardeburgh et capelle predicti castri et predicte parochie de Scardeburgh et earum advocacione sepedicti prior et conventus de Bridelington si quid iure vel racionis ipsi vel predecessores sui unquam habuerunt vel habere debuerunt vel poterunt vel nunc habunt vel habere debent aut possunt quoquomodo ipsum ius abbati et conventui Cistercii et eorum successoribus remiserunt quietum clamaverunt et clamant imperpetuum cum omnibus inde perceptis et in posterum percipiendum una cum omnibus aliis querelis quas unquam adversus ipsos abbatem et conventum Cistercii quacunque ex causa habuerunt ipsi prior et conventus de Bridelington vel predecessores sui vel nunc habunt vel habere possunt aut debent Quod si contingat quod absit quod predicti prior et conventus de Bridelington seu successores sui seu aliquis pro ipsis seu eorum nomine suprascripta vel aliquod suprascriptorum infregerint seu infringi procuraverint seu ad hoc faciendum consenserint et super hoc legitime convinci poterint obligant se et successores suos et domum suam de Bridelington in mille marcas bonorum et legalium sterlingorum solvendum summo pontifici qui pro tempore fuerit seipsos ad solucionem dicte pecunie suprascripto summo pontifici faciendum per censuram ecclesiasticam sine strepitu iudiciali compelli concedentes supradicta quieta clamacione per priorem et conventum sepedictos abbati et conventui Cistercii facta nichilominus in suo robore perdurante Ad hoc enim recipit obolum aureum annuatim pontifex ipse summus de predicte abbate et conventu Cistercii ut ad usus eorum et tocius sui generalis capituli Cistercii memoratum ecclesiam cum suis capellis de Scardeburgh contra omnes homines protegat et defendat ut in confirmacione ipsius summi pontificis plenius continetur Ad omnia igitur premissa fideliter observanda et tenenda prefati prior et conventus de Bridelington obligant se et successores suos bona mobilia et immobilia infra domum suam de Bridelington et extra presencia et futura habita et habenda ubicunque fuerint inventa et manu summi pontificis qui pro tempore fuerit renunciantes omnibus excepcionibus racionibus defensionibus et allegacionibus et omni privilegio inpetrato vel inpetrando regie prohibicioni statuto facto et faciendo et omni iuro remedio quod predictis abbati et conventui Cistercii et successoribus suis obesse et ipsis priori et conventui de Bridelington prodesse valeat in hoc facto in cuius rei testimonium sepedicti prior et conventus de Bridelington uni parti presentis scripti cyrograffati penes predictos abbatem et conventum Cistercii remanenti sigillum commune sui capituli apud Bridelington publice apposuerunt cuius alteri parti penes predictos priorem et conventum et Bridelington remanenti predicti abbas et conventus Cistercii sigillum suum commune apud Cistercium apposuerunt Hiis testibus magistro Iohanne de Crawcum archidiacono Estriding magistro Willelmo de Pykering archidiacono Notinghame magistro Roberto fratre suo canonico Ebor ecclesie magistro Petro de Rose precentore eiusdem ecclesie dominis Roberto de Tatersale Willelmo et Herberto de Sancto Quintino Marmeduco de Tweng militibus Arnaldo de Bocton Roberto Plaice Roberte de Wyerne Iohanne Barde Henrico de Roston Roberto Hamunde tunc bailivis de Scardeburgh et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter