utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860213

Charter Number: 05860213
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Dei gracia Ebor archiepiscopus R decano et capitulo et omnibus hominibus Sancti Petri universisque sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam modernis salutem et perpetuam in Christo felicitatem Notum sit vobis me ordini Cisterciensi ecclesie videlicet Sancte Marie de Melsa duas carucatas terre in Waghn cum pertinenciis suis dedisse scilicet in aquis in pratis in campis et piscariis et passagium eiusdem ville pro salute anime mee et pro anima pie memorie Trustini archiepiscopi predecessorum mei necnon et omnium antecessorum meorum Hanc vero elemosinam abbathie de Melsa do et concedo et presentis cartule mee attestacione confirmo ab omni humano servicio liberam et quiete imperpetuum possidendam Huic igitur omnium successorum meorum fraternitatem per vinculum caritatis expostulo quatinus vos huius elemosine nostre donacionem ex parte vestra concedatis et eandem integram atque illibatam ad usum servorum Dei ibidem iuxta habitancium paterne custodiatis ut omnium beneficiorum suorum mecum participes effecti a Deo salutari nostro in eterna tabernacula recipiamini Huius rei testes sunt archidiaconi Osbertus Galfridus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter