utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860216

Charter Number: 05860216
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1228
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Inquisicio capta apud Beverlacum die Lune proxima post festum Sancti Iacobi apostoli anno regni regis Henrici filii regis Iohannis duodecimo coram Rogero Molbeay et sociis suis iusticiariis domini regis specialiter assignatis ad inquirendum per sacramentum xij proborum et legalium hominum de viceneto de Waghena Si [] abbas de Melsa aliquod occupaverit vel occupat magis in villa et territorio de Waghena de feodo Walteri archiepiscopi Ebor quam duas carucatas terre cum passagio de Hull et pertinenciis suis et quantum et quanto tempore ad quem valorem et quod dampnum unde quesitum est ad instanciam dictorum archiepiscopi et abbatis per sacramentum Iohannis de Melsa Engelrauvi de Mounceals Radulfi Benveir militum Stephani de Elvesle Thome filii Ivonis Thome Caymy Roberti ffeboys Stephani [filii] Osberti Gaucellini ffaucomberg Petri de Ruda Iocelini de Setona et Arnulphi Dareyns iuratorum qui dicunt super sacramentum suum quod Walterus Ebor archiepiscopus et predecessores sui nichil umquam magis habuerunt in villa et territorio de Waghena quam duas carucatas terre cum passagio aque de Hull et pertinenciis suis que due carucate apud antiquos faciebant duas et viginti bovatas terre tempore quo dicte terre domini de Melsa collate fuerunt Et dicunt quod archiepiscopus Ebor nullum aliquod feodum ultra viginti et duas bovatas terre predictis cum pertinenciis suis in villa predicta umquam habuit nec adhuc debet habere Et dicunt quod predicte due carucate minus habent quam viginti et duas bovatas per quatuor acras et tres stangas et igitur dicunt quod [] abbas de Melsa nichil oc[c]upat vel umquam occupavit magis de ffeodo [] archiepiscopi predicti quam dictas duas carucatas terrecum pertinenciis suis quia nuncquam maius habuit feodum nec tantum per quatuor acras et tres stangas Requisiti insuper si passagium aque de Hull sit pertinens ad predictam terram dicunt quod sic est et fuit ab inicio In cuius rei testimonium dicti iurati sigilla sua una cum sigillo dicti iusticiarii et sigillo capituli Beverlaci huic inquisicioni singillatim apposuerunt die et anno supradictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter