utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860217

Charter Number: 05860217
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273 - 1306
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris capitulum ecclesie Sancti Iohannis de Beverlaco salutem Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Willelmo filio Petri filii Ricardi de Wagna duos toftos in Wagna iacentes iuxta viam ville de Wagna ex boriali parte quos Ormus et Robertus Tan quondam tenuerunt et quos Osbertus de Wagna nobis dedit cum omnibus pertinenciis suis et aysiamentis in pastura in marisco et in aliis pertinentibus ad predictos toftos infra villam et extra eidem Willelmo et heredibus suis tenendos et habendos de nobis in feodo et hereditate libere et quiete reddendo annuatim nobis pro predictis toftis tres denarios in die festi Nativitatis Sancti Iohannis pro omnibus serviciis et exaccionibus et in huius rei testimonium huic carte sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus magistris Rogero de Richemond Rogero Marmion []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter