utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860218

Charter Number: 05860218
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1306
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Willelmus ffreman de Waghn salutem in Domino Noveritis me dedisse et concessisse Iohanni filio Sayeri fratris mei totum messuagium meum et croftum quod habui in Waghn die confeccionis presentis carte una cum reversione tofti et terre quod Beatrix filia mea tenet ad terminum vite sue ex concessione mea in Waghn tenendum et habendum predicta messuagium et croftum cum omnibus suis pertinenciis una cum reversione predicta cum accident predicto Iohanni heredibus et assignatis suis de capitalibus dominis feodi illius per servicia indf debita et consueta imperpetuum reddendo inde annuatim capitulo Beati Iohannis Beverlaci tres denarios tantum ad festum Beati Iohannis Baptiste pro omnibus serviciis et demandis Et ego Willelmus et heredes mei predictum messuagium et croftum una cum reversione predicta cum accident predicto Iohanni heredibus et assignatis suis contra omnes homines warantizabimus imperpetuum Dedi eciam eidem Iohanni omnia bona et catalla mea mobilia que habui in villa de Waghn die confeccionis presentis carte In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Sourdevall Amando filio eius Willelmo atte Kyrk de Ruda Skyren Willelmo Cellerer de Waghn Willelmo de Wresell et Iohanne de Ruda et aliis Datum apud Waghn in crastino Beatorum Apostolorum Philippi et Iacobi anno gracie millesimo trescentesimo sexto []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter