utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860219

Charter Number: 05860219
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1391
Date Type: Internal, Calendar, Regnal, Event

map View Map
Charter:
Omnibus Dei fidelibus visuris vel audituris litteras has Robertus de Melsa salutem Sciatis me concessisse et dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Sancti Marie et monachis de Melsa totam terram meam sine retenimento quam habui ex australi parte Gyselfleth videlicet sex perticatas in latum et in longum ab Hull usque ad fossatam marisci Hanc donacionem feci eis pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servicio cum libero introitu et exitu et omnibus libertatibus ad predictam terram pertinentibus Et ego et heredes mei eam predictis monachis contra omnes warantizabimus imperpetuum Hiis testibus Thoma de Melsa Iohanne de Melsa Simone Berver Willelmo filio Walteri Thoma clerico de Rude Reynero de Wagne Alano de Sutton
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter