utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860220

Charter Number: 05860220
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1392
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Amandus filius Sayeri de Sutton salutem Noverit universitas vestra me legasse cum corpore meo dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum totam terram sine aliquo retenimento quam habui in villa et territoria de Sutton ex donacione Sayeri de Sutton patris mei videlicet capitale mesuagium in Sutton sub gardino eiusdem Sayeri sicut fossato inclusum est et idem fossatum cum pertinenciis suis et cum una acra terre adiacente et has culturas terre arabilis silicet Grenedik Watelandes Sefures Litteistaindayl Gateflatt culturam ad Howe culturam ad Ledam culturam ad ffulsyk Bildesdayle Scotlands Blakenuldes Stothaghe Cartgatdaill Staynmardayll culturam ad Fontem culturam ad Northlaghes culturam super Halse culturam que appellatur Yerlshow et culturam que quondam fuit Roberti Bodi et duas buttas terre versus mariscum orientalem cum medietate de Sidehenghes et quaterviginti et decem acras prati in marisco de Sutton versus occidenteni inter Fordedik et Ankedam cum tofto eciam quod de novo edificare cepi extra villam de Sutton ex parte occidentali ville de Sutton sicut muro includitur cum omnibus edificiis in eo sitis et omnibus aliis pertinenciis et asiamentis suis intra villam et extra Et sciendum quod computata sunt omnia predicta pro septem bovatas terre et dimidia quas iidem monachi tenebunt et habebunt de me et heredibus meis imperpetuum pacifice honorifice libere et quiete in terra arabili partis aquis viis et semitis pasturis turbariis et omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus pertinenciis et aisiamentis suis intra villam et extra faciendo pro predictis omnibus forinsecum servicium quantum pertinet ad septem bovatas terre et dimidiam eiusdem feodi unde quadraginta et octo carucate terre faciunt feodum unius militis Et ego Amandus et heredes mei omnia ut predicta sunt predictis monachis pro predicto forinseco servicio contra omnes gentes wa[ra]ntizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus Et in huius rei testimonium presenti carte sigullum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Forz comite Albemarle Ricardo de Bolybek Gilberto Haunsar
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter