utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860227

Charter Number: 05860227
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1249
Date Type: Internal, Calendar, Feast

map View Map
Charter:
Noverit universitas [] quod cum priorissa et conventus de Swyna in quadam summa pecunie nomine dampnorum et expensarum abbati et conventui de Melsa tenerentur obligate iidem abbas et conventus eisdem de ipsa summa viginti libras sterlingorum misericorditer relaxaverunt videlicet decem libras quas ad festum Sancti Martini in Yeme anno Domini millesimo ccxl nono et decem libras quas ad Nativitatem Sancti Iohannis Baptiste proxima subsequentem soluisse debuerant ita tamen quod pro predictis viginti libris relaxatis provideatur et assignetur ex parte predictarum priorisse et conventus certus redditus annuus triginta solidorum ad minus ad lineam telam annuatim comparandam specialiter in usus monalium et sororum predicte domus de Swyna ut tollatur in posterum eisdem exordinacionis occasio et precipus distraccio reliquiarum mensarum suarum que pro lino suo parando et filando fieri consuevit et ut dicti reliquie in usus pauperum sine retencione possint destribui sicut personas decet religiosas Dicte igitur priorissa et conventus pro relaxacione predicta de consensu capituli sui ad predictum annuum redditum in usus predictos perficiendum assignaverunt duas bovatas terre in Byford cum tofto et crofto et omnibus aliis pertinenciis suis et unam bovatam terre in Burthonspynay cum pertinenciis et unum toftum et croftum que uxor Ricardi Grugh aliqua tenuit in predicta villa de Burton et homagium et servicium Ricardi filii Martini et heredum suorum et annuum redditum octo solidorum de duabus bovatis terre quas predictus Ricardus aliquando tenuit in Burton que omnia habent ex donacione Isabelle filie Petri de Spineto sicut carta ipsius Isabelle quam inde habent testatur Hoc ita proviso quod si de predictis terris et tenementis ultra predictum redditum triginta solidorum amplior proventus annuatim fortassis excreverit totum in usus predictarum priorisse et conventus predictos pro triginta solidorum annuis computabitur et integre imperpetuum remanebit Obligaverunt se itaque priorissa et conventus quod si aliquando predictus annuus redditus subtractus fuerit perditus vel malo modo commutatus quod absit per quod predicta provisio tele linee in toto vel in parte fuerit impedita licebit predictis abbati predictas viginti libras repetere ipsas priorissam et conventum secundum formam composicionis in omnibus per iudices suos delegatos sine contradiccione compellendo donec scilicet predictum redditum triginta solidorum in aliis terris certis plenarie sibi senciant reassignatum et de subtractis pro tempore perditis vel commutatis satisfactum Ut autem hec relaxacio ex parte dictorum abbatis et conventus et predicte provisio et assignacio ex parte dictarum priorisse et conventus firma et stabila secundum quod predictum est imperpetuum perseveret utraque pars presenti scripto cirographato huic inde sigillum suum apposuit et ad pleniorum securitatem sigillum domini archiepiscopi Ebor ad cuius gubernacionem spectat specialiter provisio domus domus domus de Swyna et per cuius consilium facta est assignacio redditus annui memorata presenti scripto mutuo similiter in testimonium est appensum Hiis testibus domino Waltero de Gray Dei gracia archiepiscopo Ebor magistro Symone de Evesham archidiacono de Estrydyngo []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter