utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860228

Charter Number: 05860228
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1249 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hanc cartam visuris vel audituris Willelmus abbas et conventus de Melsa salutem Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse [] domino Willelmo de Thorn militi et heredibus suis pro homagio et servicio suo tres particatas terre cum septem rodefallas et dimidiam in territorio de Sutton iacentes inter toftum Alicie sororis Sayery de Sutton et croftum Radulphi filii Stephani extendentes se in longitudine a crofto predicti Willelmi usque ad Croftdyk et continent in latitudine ab eodem crofto versus viam septem rodefallas et in dimidiam et versus le Croftdyk iuxta marram quaturo rodefallas et in longitudine xxvj rodefallas habendum et tenendum dicto Willelmo et heredibus suis de nobis et successoribus nostris libere quiete bene et in pace cum libero introitu et exitu et omnibus aliis pertinenciis et aysiamentis suis intra villam et extra reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris duos solidos ad duos terminos medietatem scilicet ad Pentecostes et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in Hieme Et si forte idem Willelmus vel heredes sui de solucione predicte firme annue ad aliquem terminum defecerint licebit nobis et successoribus nostris idem tenementum sine alicuius contradictione vel impedimento distringere nec licebit eidem Willelmo vel heredibus suis predictum tenementum sine licencia nostra vendere seu quocumque modo a nobis alienare et nos et successores nostri predictam terram cum pertinenciis dicto Willelmo et heredibus suis contra omnes gentes warantizabimus et defendemus quamdiu donatores nostri nobis eam warantizaverint In huius rei testimonium huic carte cyrographate sigilla parcium hinc inde sunt apposita Hiis testibus dominis Sayero de Sutton Iohanne de Bilton Iohanne de ffriboys militibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter