utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860230

Charter Number: 05860230
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Radulphus filius Stephani de Sutton salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam donaciones illas quas Iohannes Poke de Sutton fecit eis scilicet unum toftum cum superedificiis suis in villa et territorio de Sutton cum tanta communa quanta pertinet ad alium quemlibet toftum in dicta villa et cum omnibus aliis pertinenciis suis infra villam et extra tam in turbariis quam in pasturis Illum videlicet toftum in quo dictus Iohannes aliquando mansit et iacet in predicta villa inter terram Petri prepositi et terram Roberti le Gray in latitudine et longitudine a via que vadit inter Sutton et Waghn et tendit usque in marram de Sutton et continet in se unum sellionem terre Et tres particatas prati in territorio dicte ville que iacent apud Bildesdayll in latitudine inter terram Roberti le Gray et terram Willelmi de Stutevill et in longitudine a loco ubi carruca vertit usque in Westcardyk Hec omnia ut predicta sunt prefatis monachis et eorum successoribus vel assignatis concessi et confirmavi et de me et heredibus meis vel assignatis quietam clamavi imperpetuum In cuius rei testimonium huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Iohanne de Bilton Willelmo de Thorn millitibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter