utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860233

Charter Number: 05860233
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus fidelibus visuris et audituris litteras has Matildis de Scures salutem Sciatis quod ego in libera potestate mea constituta dedi concessi ac presenti carta confirmavi Henrico de Scures propter servicium et homagium suum unam bovatam terre in territorio de Riston scilicet illam bovatam que propinquior est bovate Sancti Iohannis ex australi parte cum illa mansura quam Willelmus Pistor tenuit cum omnibus pertinenciis intra villam et extra ei et heredibus suis in feodo et heredit[at]e libere tenendam de me et de heredibus meis dando nobis annuatim quedam calcaria precio quatuor denariorum tantum infra octavas Pentecostes pro omnibus serviciis que ad nos pertinent et faciendo forinsecum servicium regis et comitis quod currit per totum wapentak tantum et nichil amplius et concedimus ut hanc predictam terram libere donet ubi voluerit salvo predicto servicio nostro et antedicto forinseco servicio Hiis testibus Nicholao sacerdote Willelmo de Paghie Petro Grumbald Alexandro de Tunstall []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter