utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860235

Charter Number: 05860235
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presentes scriptum pervenerit Henricus de Scures salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum et cum corpore meo ibidem sepeliendo unam bovatam terre in territorio de Riston illam scilicet bovatam que propinquior iacet bovate Sancti Iohannis ex australi parte cum illa mansura quam Willelmus Pistor tenuit cum omnibus pertinenciis intra villam et extra reddendo inde annuatim Waltero de Scures et heredibus suis quedam calcaria precio quatuor denariorum tantum infra octavas Pentecostes pro omnibus serviciis que ad eos pertinent faciendo eciam forinsecum servicium regis et comitis quod currit per totum wapentak et nichil amplius Et ad maiorem eorundem monachorum securitatem cartam Matildis de Scures quam inde habui ipsis dedi Hiis testibus Iohanne persona de Wythornewyk Willelmo fratre eius capellano Philippo capellano de Riston []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter