utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860236

Charter Number: 05860236
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit frater Michael abbas de Melsa et eiusdem loci conventus salutem Noveritis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Iohanni filio Matildis de Arnhall et Avicie uxori sue et heredibus vel assignatis suis preter alios viros religiosos pro homagio et servicio suo unum toftum cum crofto et omnibus aiiis pertinenciis suis in villa de Riston in perpetuum escambium pro tercia parte unium crofti in Arnhall qui quondam fuit Willelmi filii Elvine ilium videlicet toftum cum crofto quam Hugo Noddyng aliquam tenuit et iacet inter toftum Hugoni Nart et terram ecclesie de Riston reddendo inde nobis annuatim pro omni servicio octo denarios scilicet quatuor denarios ad Nativitatem Sancti Iohannis Baptiste et quatuor denarios ad Nativitatem Domini Et nos dictum toftum cum crofto et aliis pertinenciis suis eisdem Iohanni et Avicie uxori sue et heredibus vel assignatis suis sicut prenotatum est warantizabimus et contra omnes gentes defendemus quamdiu dicti Iohannes et Avicia et heredes sui dictam terciam partem dicti crofti nobis warantizaverint Hiis testibus domino Petro de ffaukynberg et Andrea fratre eius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter