utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860238

Charter Number: 05860238
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bond
Date: 1308
Date Type: Internal, Calendar, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris ffrater Rogerus abbas de Melsa et eiusdem loci conventus salutem in Domino Cum nos unum croftum cum pertinenciis in villa de Arnall iacens ex australi parte grangie nostre in eadem per servicium duorum solidorum annuatim in festo nativitas Sancti Iohannis Baptiste solvendorum de capitulo Sancti Iohannis Beverlaci teneamus quod de licencia dicti capituli de dono Willelmi de Walcote habuimus qui dictum croftum tenuit de capitulo Beverlaci antedicto noveritis quod nos tenemur et obligamur in dicto anno redditu duorum solidorum annuatim solvendorum predicto capitulo pro ditto crofto ad terminum prescriptum imperpetuum Ad cuius redditus solucionem volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris imperpetuum ac eciam obligamus nos et successores nostros quod liceat dicto capitulo tam in grangia nostra de Arnal quam in crofto predicto destricciones facere et detinere donec predicto capitulo de toto annuo redditu seu eius parte supradicta fuerit plenarie satisfactum nulla reclamacione nostri vel successorum nostrorum obstante In cuius rei testimonium sigillum commune capituli nostri presenti scripto est appensum Datum apud Melsam v idus Iulii anno Domini millesimo ccc octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter