utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860239

Charter Number: 05860239
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Anges filia Ithuni de Routon dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ranulfo le Carter in maritagio cum Emma filia mea quoddam mesuagium inclusum fosseto cum quatuor acris terre lucrabilis ex parte occidentali de Routon cum tribus acris terre lucrabilis ex parte orientalis eiusdem ville cum prato ad eas pertinente et communia campi tenendum et habendum dictis Ranulfo et Emme filie mee et heredibus vel assignatis suis libere quiete solute ab omni servicio reddendo inde annuatim domino Ricardo de Ruthon et heredibus suis decem denarios pro omni servicio scilicet quinque denarios ad Pentecosten et quinque denarios ad festum Sancti Martini in Hyeme eciam faciendo forinsecum quantum pertinet ad tantam terram Hiis testibus domino Thome capellano de Kan Rogero de Santona []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter