utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860242

Charter Number: 05860242
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Writ
Date: 1291
Date Type: Internal, Calendar, Feast

map View Map
Charter:
Preceptum fuit vicecomiti quod amensurare faceret communam pasture in Arnall Routon et Northskirlagh ita quod Walterus de ffauconberge non haberet in ea plura animalia quam habere deberet et ad ipsum pertineret habendum secundum liberum tenementum quod habet in eadem villa et quod abbas de Melsa habeat in pastura illa tot animalia et pecora quot habere debet et ad ipsum pertinet habendum ita quod ad peticionem petentes postea posita fuit loquela coram I de Metyngham et sociis suis justiciariis de banco ubi venerunt predicti Walterus et abbas et predictus abbas questus fuit quod cum pastura in predictis villis non sufficit nisi quod quilibet tenens unam bovatam terre habeat vj boves vj porcos et viginti bidentes in pastura predicta et idem Walterus habeat in predictis villis decem bovatas terre tantum et predictus abbas tres carucatas terre Predictus Walterus superoneravit pasturam illam scilicet ducentas acras more et marisci cum omnibus averiis suis per totum annum et eciam totam pasturam in dicta terra arabili et prato earundem villarum post bladum et fena asportatus sine misericordia unde dixit quod per hoc quod predictus Walterus superoneravit pasturam illam non permisit admensuracionem inde fieri deterioratus est et dampnum ut ad valencis centum solidorum unde perduxit sectam Et Walterus per attornatum suum venit et defendit et cetera Et dixit non debuit ei ad hoc breve respondere nec amensuracio pasture illius per breve fieri potuit dixit enim quod ipse habuit liberum tenementum in villa de Ryse ad quod communia in predictis villis pertinuit et racione cuius liberi tenementi idem Walterus est in seisin communandi in predictis tribus villis tamquam pertinenciis ad liberum tenementum in predicta villa de Ryse et de sicut predicta villa de Ryse non nominatur in breve petit iudicium Et abbas dixit quod per exepcionem illam non debet amensuracio ista retardari Dixit enim quod communia in predictis villis de Arnall Routon [et] Northskirlagh non pertinuit ad aliquod tenementum quod predictus Walterus tenuit in predicta villa de Ryse et de hoc posuit se super patriam et Walterus similiter Ideo preceptum fuit vicecomiti quod venire faceret coram prefatis iusticiariis de banco in octabis Sancte Trinitate ultimo peritis xij et cetera per quos et cetera qui nec et cetera ad recipiendum et cetera quia tam et cetera iusticiariis quem terminum iter suum fuit hic per quod predicte partes modo veniunt hic et similiter iuratores illius inquisicionis qui dicunt super sacramentum suum quod communa in predictis villis de Arnall Routon et Northskirlagh non est pertinens ad aliquod liberum tenementum quod predictus Walterus tenet in predicta villa de Ryse et ideo consideratum est quod predicta amensuracio in predictis villis de Arnall Routon et Northskyrlagh fiat Et Walterus in misericordia Et preceptum est vicecomiti quod assumptis secum xij et cetera in propria persona accedat ad predictas villas et pasturam illam amensurare faciat Et inquisicio quam inde faceret scire factam iusticiariis hic a die Sancti Michaelis in xv dies sub sigillo suo et sigillis eorundem per quos [] Postea ad diem ilium mandavit vicecomiti extentam factam per sacramentum Stephani de Oustwyk Henrici de Wyneton Radulphi de Glouc Nicholai de Thorn Iohannis filii Ingeram de Holmeton Petri de Meaux de Coldon Stephani de Thorp de Merflet Petri de la Thwyre Walteri de fflinton Iohannis de Rysoni Iohannis del Wyk et Radulphi de Seton qui dicunt quod abbas de Melsa habet in predictis villis viginti et sex bovatas terre in feodum de quibus Willelmus de Walcot et Agnes uxor eius tenent novemdecim bovatas terre ad terminum vite Et Willelmus de Walda tenet unam bovatam terre ad terminum vite et idem abbas tenet in Routon vj bovatas terre in dominicum et cetera et Walterus de Fauconberge habet in predictis villis vij bovatas terre et dimidiam et dicunt quod qualibet bovata terre in predictis villis potest sustinere in pastura pertinente ad dictas villas octo grossa animalia et xx oves quatuor porcos anulatos cum secta eorum unium anni quatuor aucas et unum aucerem cum secta unius anni et quod quolibet vacca de predictis grossis animalibus habet secam unius anni in pastura predicta et iuventa similiter tentum Et abbas et Walterus per attornatos suos venerunt et concederunt mensuracionem predictam Ideo stet amensuracio Et Walterus in misericordia quia super oneravit [] Questus est nobis abbas de Melsa quod Walterus de ffaucomberge et Walterus filius eius Willelmus de Walcot et Agnes uxor eius abbas de Thorneton priorissa de Swyna Iohannes in Thewighes de Arnal Petrus Hildeyhard Hugo filius Roberti de Northskirlagh Iohannes de Arnal Stephanus de Skyrlagh Thomas de Lambethorp de Skirlagh Petrus de ffaucomberge et Symon de Benyngholm in Arnal iniuste superoneraverunt communem pasturam suam in Arnall Routon et Northskirlagh ita quod in ea habent plura animalia et pecora quam habere debent et ad ipsos pertinet habendum Et ideo precepimus tibi quod iuste admensurare factam pasturam illam ita quod predictus Walterus et alii non habeant in ea plura animalia quam habere debeant et ad ipsos pertinet habendum secundum liberum tenementum suum quod habebunt in eisdem villis et quod predictis abbas de Melsa habeat in pastura illa tot animalia et pecore quot habere debeat et ad ipsi pertinet habendum ne amplius et cetera Teste R comite Cornubie Assisa venit recognitura si Walterus de ffaucumberge Alexander Bosse Walterus filius Henrici de Ryse et Nicholaus Pacok iniuste et cetera disseisaverunt abbatem de communa pasture sue in Arnall in Holdernesse que pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa proximo festo et cetera Et unde queritur quod deseisaverunt eum de communa sua in ducentas et sexaginta acris more et pasture communianda in eisdem cum bedentibus suis a festo dimidii Marcii usque ad festum Sancti Michaelis et de communa sua in sex acris marisci communiandi in eisdem cum omnibus averiis suis per totum annuum [] Et Alexander Walterus et Nicholaus veniunt et Walterus non venit et fuit attachiatus per Petrum Cutsyn et Walterum Spyne de Ryse ideo capto assisa versus eum pro defecto Et Alexander respondit pro se et omnibus aliis et dicit quoad communam in predictis cc et lx acris pasture quod predictus abbas nunquam fuit inde in seisina ita quod potuit inde disseisiri et quo ad communam in predictis sex acris marisci dicit quod placea illa est inclusa quodam fossato et dicit quod post turbas asportatas bene licebit eidem abbati communicare in eodem marisco et petit quod hoc inquiratur per assisam et cetera Iuratores dicunt super sacramentum suum quod predictis Walterus filius et alii disseisaverunt predictum abbatem de communa sua in predictis cc et lx acris more et pasture communandi in eisdem per predictum tempus cum bidentibus suis iniuste et cetera sicut queritur et similiter de communa sua in predictis vj acne marisci communandi in eisdem cum omnimodis averiis suis per totum annum iniuste sicut queritur et ideo consideratum est quod predictus abbas recuperet seysinam suam per visus recognitorum Et Walterus et alii in misericordia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter