utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860243

Charter Number: 05860243
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit H[ugo] abbas et conventus de Melsa salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Willelmo filio Gaufridi de Wytornewyk et heredibus suis vel eius assignatis exceptis viris religiosis unam bovatam terre et dimidiam in territorio de Est Haytfeld cum omnibus pertinenciis et aisiamentis suis intra villam et extra quam habemus de dono Willelmi Tele et unum clausum in eadem villa de Esthaitfeld quod habemus de dono Bawdewin Tyrell Item dedimus et concessimus eidem Willelmo et heredibus suis vel suis assignatis exceptis viris religiosis duas bovatas terre in territorio de Westhaitfeld quas habemus de dono Thome filii Willelmi de Araynes cum tribus sellionibus et omnibus aliis pertinenciis et aisiamentis intra villam et extra Hec omnia dedimus et concessimus prenominato Willelmo et heredibus suis tenenda et habenda de nobis libere et quiete honorifice et pacifice reddendo inde nobis annuatim sex denarios scilicet ad festum Sancti Martini faciendo eciam forinsecum servicium quantum pertinet ad tantam terram eisdem feodi unde quadraginta octo carucate terre faciunt feodum unius militis Et nos hec omnia predicta prefato Willelmo et heredibus suis contra omnes homines warantizabimus Hiis testibus Petro de ffauconberge Andrea fratre eius Iohanne de Melsa persona de Wythornwyc []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter