utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860245

Charter Number: 05860245
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Stephanus Oust de Gousel salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Margerie filie Roberti filii Nicholai de Seton unum toftum et croftum in Gousell cum omnibus pertinenciis suis infra villam et extra illud videlicet toftum et croftum quod iacet inter toftum Ricardi de Wythornewyc et toftum Stephani le Kirkeman tenendum et habendum dicte Margerie et heredibus suis libere procreatis cum Roberto filio meo libere quiete pacifice reddendo inde annuatim abbati et conventui de Melsa tantummodo quatuor denarios ad festum Sancti Martini pro omni servicio Preterea dedi concessi dicte Margerie et heredibus suis sicut predictum est annuum redditum duorum denariorum quem Stephanus le Kirkenan michi reddere solebat pro quodam tofto sicut de me tenuit Volo eciam quod dicta Margeria habeat predictum toftum et croftum omnibus diebus vite sue quamvis Robertus filius meus vir eius prius in fata decesserit Si vero predicta Margeria sine herede corporis sui legitime procreato cum Roberto filio meo obierit predictum toftum et croftum redibit michi et heredibus meis sine contradiccione Et ego Stephanus et heredes mei predictum toftum et croftum predicte Margerie et heredibus suis sicut predictum est contra omnes homines warantizabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto de Gousell Rogero Watsand []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter