utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860246

Charter Number: 05860246
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Stephanus de Gousele salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa quatuor bovatas terre cum pertinenciis in territorio de Gousell illas scilicet quas Petrus Tuschett dederat eis in elemosinam Presenti eciam carta me et heredes meos obligavi quod nunquam pro re aliqua predictam elemosinam distringemus set de omnibus rebus ad terram pertinencibus capiemus nos ad aliud tenementus quod Willelmus filius Petri de Audeburgh tenet de me et heredibus meis in eadem villa de Gousell quia idem Willelmus et heredes sui predictas quatuor bovatas acquietare debent de omnibus serviciis et rebus ad terram pertinencibus Et prefati monachi easdem quatuor bovatas cum pertinenciis omnibus Ut liberam puram et quietam elemosinam suam pacifice imperpetuum possidebunt Hiis testibus Hermero capellano Iohanne persona de Gousell []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter