utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860247

Charter Number: 05860247
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Robertus Kokerell salutem Sciatis me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum quatuor bovatas terre in territorio de Coldon cum tribus toftis et omnibus aliis pertinenciis intra villam et extra duas scilicet bovatas quas Willelmus filius Stephani tenuit et unam bovatam quam Willelmus filius Hardewyn et unam bovatam quam Symon filius Petri tenuit cum tofto ad eandem bovatam pertinente et cum tofto illo quem Robertus filius Hugonis tenuit in Arnestorp et tofto illo quem Iuliana quondam uxor Roberti tenuit Et notandum quod in manu mea retinui octo acras terre de predictis quatuor bovatas ad faciendam forinsecum servicium quod eedem quatuor bovate facere consueverunt quatuor scilicet ex parte orientali prelate ville in hiis locis ab oriente de Brademae unam acram ad ffrankhill unam acram ab oriente de barkarie Hugonis unam acram Et siquid defuerit de quatuor acris perfici debet ex duobus sellionibus iacentibus a parte aquilonis avenavii mei Et ab occidente eiusdem ville quatuor acras in hiis locis ab occidente vivarii unam acram et ab occidente de Elesmar duas acras et ab aquilone de Wlfhill dimidiam acram Et siquid defuerit de quatuor acris perfici debet ad Brahenhill Preterea dedi et presenti carta mea confirmavi prefatis monachis pasturam octo bobus sufficientem ubique cum averiis meis in dominica pastura mea eiusdem territorii Et ego et heredes mei predictas quatuor bovatas terre cum tribus toftis memoratis et domibus in eis edificatis et cum pastura prefata et omnibus aliis predictis pertinenciis aisiamentis libertatibus et liberis consuetudinibus suis predictis monachis warentizabimus et ab omni servicio et exaccione seculari et re ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes homines imperpetuum defendemus Hiis testibus Iohanne de Melsa Matheo Cokerell Hugone de Arecy []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter