utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860249

Charter Number: 05860249
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Robertus Cokerell salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et Beate Marie et monachis de Melsa pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam duas bovatas terre in territorio de Condon cum uno tofto et omnibus aliis pertinenciis intra eandem villam et extra quas videlicet bovatas cum eodem tofto tenuit quondam Henricus de Hedon unde volo et concedo ut predicti monachi prenominatas duas bovatas cum predicto tofto et omnibus pertinenciis habeant et teneant libere et quiete integre et pacifice in pratis et pascuis viis et semitis et omnibus aisiamentis in omnibus locis ad predictas bovatas pertinenciis Et ego autem et heredes mei omnia ista predicta eisdem monachis warentizare et ab omni servicio et exaccione acquietare et contra omnes homines defendere debemus Hiis testibus Adam de Thorn Sairo de Sutton Amando Pincerna []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter