utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860251

Charter Number: 05860251
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Robertus filius Roberti Cokerel salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam duas bovatas terre cum uno tofto in territorio de Coldon et cum omnibus aliis pertinenciis et aisiamentis intra villam et et extra illas scilicet duas bovatas cum tofto quas Henricus de Hedon tenuit Et preterea concessi et confirmavi eisdem monachis donacionem illam quam Robertus pater meus fecit eis de cultura una apud Wolfhill cum prato adiacente in territorio de Coldon sine ullo retenimento Et ego et heredes mei hec omnia ut predicta sunt cum omnibus pertinenciis aisiamentis libertatibus et liberis consuetudinibus suis prefatis monachis warantizabimus et de omni servicio exaccione et re ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes homines imperpetuum defendemus Hiis testibus Roberto de Mapelton et Philippo de Rutha capellanis []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter