utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860252

Charter Number: 05860252
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Ricardus abbas et conventus de Melsa salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta nostra confirmasse Matheo Cockerell et heredibus suis quatuor bovatas terre exceptis octo acris cum tribus toftis et aliis pertinenciis in Coldon tenendum de nobis in feodo et hereditate illi et heredibus suis reddendo inde nobis annuatim dimidiam marcam argenti pro omni servicio ad nos pertinente scilicet quadraginta denarios ad Pentecosten et quadraginta denarios ad festum Sancti Martini illas scilicet quatuor bovatas cum tribus toftis quas predictus Robertus pater ipsius nobis contulit in elemosinam preter predictas octo acras quas sibi et heredibus suis retinuit ad faciendum totum forinsecum servicium quod ipse quatuor bovate facere consueverunt que scilicet octo acre iacent in hiis locis ab orientali videlicet parte prefate ville ab oriente de Brademar una acra ad Franchil una acra ab oriente barkarie Hugonis una acra Et quod deest ibi de quatuor acris perfici debet ex duobus sellionibus iacentibus ab aquilone parte avenavii predicti Roberti Et ab occidente eiusdem ville ab occidentali parte vivarii una acra et ab occidente de Elesmar due acre et ab aquilone de Wolfhill dimidia acra Et quod deest ibi de quatuor acris perfici debet ad Brakenhill Preterea dedimus et confirmavimus predicto Matheo et heredibus suis pasturam octo bobus ubique cum averiis heredis predicti Roberti in dominica pastura predicti territorii Et nos hec omnia ut predicta sun prefato Matheo et heredibus suis warentizabimus et contra omnes homines imperpetuum defendemus Hiis testibus Iohanne persona de Wythornewyk Roberto et Thoma de Gowsell []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter