utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860255

Charter Number: 05860255
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1221 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Hugo filius Walteri de Wythornewyc salutem Sciatis me dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Melsa pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum redditum annuam duorum solidorum ad luminare missarum privatarum percipuendum annuatim de terra mea in Wythornewyk videlicet de illa dimidia bovata terre quam ultimo in manu mea habui et quam dedi Rogero de Ebor genero meo et heredibus suis ita ut predictum redditum sine omni diminucione vel dilacione annuatim reddant ecclesie de Melsa ad duos terminos scilicet duodecim denarios ad Pentecosten et xij denarios ad festum Sancti Martini Hiis testibus Bartholomeo tunc priore de Albemarlie Iohanne persona de Withornewic []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter