utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860264

Charter Number: 05860264
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Symon filius Henricus de Merton salutem Noverit universitas vestra me dedisse et presenti carta confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam unum toftum in Merton et quatuor selliones terre in territorio de Merton scilicet ilium qui iacet propinquior capitalis mesuagium ipsius S[ymonis] versus aquilonem et ij selliones terre ex parte orientali predicte ville de Merton qui extendentur a curia ipsius Symonis usque ad divisam de flosham et duos selliones ex parte occidentali eiusdem ville qui extenduntur a villa usque ad divisam de Westmerton Et ego et heredes mei hec omnia ut predicta sunt prefatis monachis warentizabimus et de omni servicio demanda et re ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes gentes imperpetuum defendemus Hiis testibus Arnaldo de Araynes Stephano de Gousell Thome clerico []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter