utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860267

Charter Number: 05860267
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod feria quarta in capite ieiunii anno gracie millesimo CCL octavo ita convenit inter Willelmum Constabularium de Holdernesse et abbatem de Melsa de omnibus terris et tenementis cum pertinenciis suis que idem abbas habet ex dono Roberti Constabularii senioris in villa de Tharlesthorp sicut confirmacio dicti Willelmi Constabularii quam idem abbas inde habet de dicti Roberti dono testatur videlicet quod idem Willelmus fideliter promisit et concessit pro se et heredibus suis quod omnis terre et tenementa cum pertinenciis suis in dicta confirmacione contenta cirographantur in curia domini regis a die Pasche in quinque septimanas anno gracie millesimo CCLIX habendum et tenendum eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue in liberam et perpetuam elemosinam imperpetuum faciendo inde ad scutagium domini regis quando venerit tantum quantum pertinet ad quinque bovatas terre unde octo carucate terre faciunt feodum unius militis pro omni servicio consuetudine et exaccione Et predictus Willelmus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam terram cum pertinenciis per predictum servicium contra omnes homines imperpetuum In cuius rei testimonium presentibus scriptis cirographatis sigilla parcium sunt apposita Testibus domino Fulcone fratre domine W[illelmi] Constabularii magistro Adam de Faversam rectore ecclesie de Hausam []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter