utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860273

Charter Number: 05860273
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Alanus Iudan salutem Sciatis me dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam ad luminare missarum privatarum redditum dimidie marce annuatim percipiendum de una bovata propinquius versus solem de terra mea in Owstwyk et de uno tofto in eadem villa scilicet quem Elewynus tenuit Hanc elemosinam feci eis pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum persolvendum annuatim eidem ecclesie ad duos terminos scilicet quadraginta denarios ad Pentecosten et quadraginta denarios ad festum Sancti Martini Et ego et heredes mei hanc donacionem nostram prefate ecclesie warantizabimus imperpetuum Hiis testibus magistro Willelmo persona de Leven Iohanne de Thorna W de Grymeston []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter