utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860274

Charter Number: 05860274
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentes quam futuris frater Adam abbas dictus et capitulum ecclesie Sancte Marie de Melsa salutem et perpetuam in Domino felicitatem Notum sit universitati vestre W[illelmum] comitem Albem dedisse Deo et Sancte Marie et ecclesie nostre in perpetuam elemosinam mansuram quamdam in villa Edune que Halfdene Longi fuisse dinoscitur simul cum edificiis in eadem mansura constructis ut in eundo et redeundo fratres nostri ibi promptum habeant hospicium Hanc predictam mansuram simul cum suprascriptis edificiis concedimus Roberto filio Benedicti camerarii et Sapiencie uxori sue filie predicti Halfdene cui iure hereditatis predicta successisse dinoscuntur et presenti scripto confirmamus quatinus ea in feode et hereditate habeant et bene et in pace de ecclesie nostra ipsi et eorum iusti successores teneant quatinus hospicium nostrum congrue et honorifice ad opus fratrum nostrorum euncium et redeuncium servietur Hinc igitur firmitatis vestre universitatem obnixe deposcimus et christianitatis vestre liberalitatem submonemus et fidei humanitatis vestre iniungimus ut illos in tenura predicta modo supradicto eis concessa manuteneatis scientes quia qui eis benefecerit nobis factum reputabimus sicut e diverso qui eis de predicta tenura iniuriam aliquam ingesserit in commune altaris nostri beneficium tamquam sacrilegus excessisse se sciat Huius rei testes sunt Normanus clericus Adam camerarius Benedictus camerarius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter