utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860276

Charter Number: 05860276
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Hugo dictus abbas de Melsa et conventus eiusdem loci salutem Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Ricardo clerico de Aldeburgh et heredibus suis terram illam cum pertinenciis in Hedon quam Walterus Herre nobis contulit in elemosinam tenendam et habendam libere et quiete reddendo inde annuatim nobis apud Melsam in die Sancte Margarete duos solidos et tres denarios ad annuam pitanciam conventui nostro faciendam in die Sancte Marie Magdalene Reddendo eciam domino comiti annuatim quatuor denarios et Willelmo Hog et heredibus suis annuatim septem denarios uno quadrante minus et de omni re ad predictam terram pertinente acquietando Hiis testibus Iohanne de Bewyk Rainero de Beverlacum Roberto clerico de Burton []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter