utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860278

Charter Number: 05860278
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Hugo Botild filius et heres Iohannes Botild de Hedon dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Warnero de Preston tuictori burgensi de Hedon et Matilde filie Hamonis de Lelle uxori eiusdem [] Warneri et heredibus suis vel cuicunque assignare voluerint illam placeam terre cum edificiis suprapositis in illo vico de Hedon qui dicitur Marketgate in qua Iohannes Tyrell manet et iacet illa placea terre super cornerum dicti vici versus austrum inter terram quondam Isabelle Cholle ex parte una et terram Laurencii de Scardeburgh ex parte altera et annuum redditum duorum solidorum et octo denariorum capiendorum per annum ad illos quatuor terminos anui ad quos firma villa Hedone colligitur de illo tenemento in quo Henrico Holipot manet in Wodmarketgate de Hedon habendum et tenendum sibi et heredibus suis et cuicunque assignare voluerint libere quiete integre et solute bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum obulum ad Pascha et abbati et conventui de Melsa duodecim denarios ad festum Sancti Martini in Hyeme pro omni seculari servicio consuetudine exaccione re et demanda Et ego dictus Hugo et heredes mei predictam placeam terre cum edificiis suprapositis et predictum annuum redditum ut supradictum est dictis Warnero et Matilde uxori sue et heredibus suis in cuicunque assignare voluerint contra omnes homines warantizabimus pro predicto servicio acquietabimus defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Iohanne Passemer milite Willelmo de Walkote tunc vicario Holdernesse []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter