utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860279

Charter Number: 05860279
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Rud miles salutem Noverit universitas vestra me intuitu caritatis dedisse concessisse et presenti scripto confirmasse in liberam puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum ad sustentacionem calcete de Ruda et ad emendacionem vie ilium toftum quem Aucy le Bryggeman aliquando tenuit cum communi pastura scilicet ad duas vaccas cum sequela trium annorum et ad unum [] ea que dicte calcete sunt necessaria ita plane ut ad disposicionem et providenciam abbatis de Melsa et heredum meorum qui pro tempore fuerint in eodem tofto successive provideatur aliquis vir idoneus ad dicte calcete sustentacionem et vie emendacionem et pro ipso officio eundem toftum cum communi pastura supradicta teneat quamdiu id ad eorum arbitrio competenter fecerit Et ego et heredes mei prefatum toftum cum dicta communi pastura predicto Aucy et successoribus suis qui scilicet per prefatum abbatem et heredes meos dictum toftum tenuerint sicut puram elemosinam warantizabimus et contra omnes gentes imperpetuum defendemus In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Petro nunc magistro monialium de Swyna magistro Gervasio preposito Beverlaci []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter