utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860282

Charter Number: 05860282
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1251 - 1290
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus de Lacell de Otringham salutem Noverit me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Willelmo filio meo primogenito et heredibus suis vel assignatis pro homagio vel servicio suo dimidiam carucatam terra cum omnibus pertinenciis suis in marisco de Otringham de feodo Sancti Iohannis videlicet cum tota terra quam teneo de eodem feodo in eodem marisco sine aliquo retenemento exceptis decem acris prati in Layemark et duobus sellionibus quos dedi abbati de Melsa qui iacent iuxta le Watergang et exceptis sex buttis prati in marisco de Otryngham videlicet in le By Neuland quas dedi Willelmo de Fontibus quarum tres iacent inter terram Ingeranni Rikeward at terram Henrici Fabri et alie tres iacent inter terram Willelmi filii Mabilie de Otringham et terram Wale Aucupis de eadem reddendo inde annuatim michi et heredibus vel assignatis [meis] pro omni servicio accione et demanda decem et octo denarios in vigilia Beati Martini Et ego Willelmus de Lacell de Otringham predicto Willelmo filio meo primogenito totam prenominatam terram cum omnibus pertinenciis in Otryngham pro predicto servicio contra omnes homines warantizabo et defendam Hiis testibus domino Willelmo Constabulario domino Sayero de Sutton []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter