utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860285

Charter Number: 05860285
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1252 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Lasceles filius et heres Willelmi de [Lasceles de] Otryngham dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo filio Martini de Otringham et heredibus suis vel cuicunque assignare voluerit totam pasturam meam in territorio de Otringham que quidem pastura vocatur nomine Mickelgunnermersk sicut fossatis includitur dedi eciam eidem Ricardo et heredibus vel assignatis suis totam pasturam meam in territorio de Otringham que quidem pastura vocatur nomine Middelgunnermersk sicut fossatis includitur videlicet quicquid in predictis pasturis habui vel aliquo modo habere potui in pratis pascuis fossatis viis semitis et in omnibus aliis pertinenciis ad dictas pasturas pertinentibus Preterea dedi et concessi eidem Ricardo et heredibus vel assignatis suis sexdecim solidatos annui et quieti redditus percipiendum annuatim de quatuor clausis iacentibus in Otryngham videlicet de Ricardo filio Walteri Batercod quatuor solidos de uno clauso quod tenet de me in marisco de Otryngham de Waltero de Aldecrofte quatuor solidos de secundo clauso quod tenet de me in villa de Otringham de Willelmo le Oyselour quatuor solidos de tercio clauso quod tenet de me in eadem villa et de Willelmo Carpentario quatuor solidos de quarto clauso quod tenet de me in villa predicta scilicet quicquid in predictis quatuor clausis cum pertinenciis habui vel aliquo modo habere potui vel debui et quicquid michi inde accidere potent racione hereditatis vel alia quacumque racione in releviis wardis escaetis et in cunctis rebus integre absque ulla diminucione Hec omnia predicta tenenda et habenda predicto Ricardo et heredibus vel assignatis suis de me et heredibus meis cum liberis introitibus et exitibus et cum omnibus aliis pertinenciis suis et aisiamentis infra villam et extra libere quiete bene et solute imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis sex denarios ad duos terminos videlicet ad festum Pentecosten tres denarios et festum Sancti Martini in Hyeme tres denarios pro omnibus secularibus serviciis exaccionibus et demandis sectis curie et rebus cunctis que ad predictas pasturas cum redditu predicto cum pertinenciis pertinet vel poterunt pertinere Et ego predictus Willelmus et heredes mei totas predictas pasturas et sexdecim solidatos annui et quieti redditus cum omnibus pertinenciis suis tam non nominatis quam nominatis predicto Ricardo et heredibus vel assignatis suis contra omnes gentes tam Iudeos quam Christianos debemus warantizare defendere et per predictum servicium imperpetuum acquietare licebit eciam bene predicto Ricardo heredibus vel assignatis suis predicta quatuor clausa pro redditu predictorum sexdecim solidatos annui redditus namiare et distringere quociens necessarie fuerit et ea namia detinere quosque de termino in terminum de dicto redditu eisdem plene fuerit satisfactum Pro hac autem donacione concessione warantizacione et presentis carte confirmacione dedit michi predictus Ricardus ducentas libras sterlingorum ad acquietandum me de Iudaismo Et ut hec omnia firma et stabilia imperpetuum perseverent huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Philippo Luvel tunc thesaurario scaccarii domini regis domino Edwardo de Westmonasterio tunc cancellario eiusdem scaccarii []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter