utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860293

Charter Number: 05860293
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Thomas dictus abbas Cistercii et diffinitores capituli salutem in Domini sempiternam Intimante nobis per suas patentes litteras dilecto coabbate nostro de Melsa in Anglia didicimus quod magister Ricardus de Otringham clericus ex devocione et amore quem habet ad nostrum Cisterciensem ordinem ad preces et instancam serenissimi principis domini Edwardi Dei gracia clarissimi [] regis Anglie omnes terras et tenementa sua videlicet manerium unum cum quatuor viginti libras sterlingorum terre ad quamdam cantariam septem monachorum scilicet quatuor pro certis animabus et pro omnibus fidelibus unius monachi de Beata Virgine et duorum monachorum ad suum libitum in dicto manerio continuandorum imperpetuum et cotidie celebraturorum eidem abbati et conventui de Melsa contulit ita quod predictus abbas de Melsa qui nunc est et qui pro tempore fuerit potest et potent predictos monachos in dicto manerio pro dicta cantaria institutos et instituendos pro tempore pro voluntate sua et ad suum libitum quociens et quando voluerit et expedire viderit permutare Nos autem predicti monasterii commodum et promocionem ordinis affectantes dictam cantariam de predictis septem monachis in dicto manerio instituendum continuandum imperpetuum et mutandis vicissim ad voluntatem et libitum abbatis qui nunc est et qui pro tempore fuerit imperpetuum sicut predictum est auctoritate generalis capitali confirmamus ratificamus ac eciam approbamus Datum in Cistercio anno Domini millesimo CC nonogesimo tercio tempore capituli generalis []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter