utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860295

Charter Number: 05860295
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit magister Ricardus de Otringham clericus salutem in Domino sempiternam Cum contingebat me dimisisse Alano Ulbright et Isabelle uxori suis duas acras terre et dimidiam ad terminum vite utriusque reddendo inde michi unum denarium annuatim pro predicto tenemento per predictum tempus noveritis me reversionem predictarum duarum acrarum terre et dimidiam post decessum predictorum Alani et Isabelle et eciam redditum predicti denarii et omnes redditus et servicia omnium hominum meorum libere tenencium michi quoquomodo debita in villis de Otringham Tharlestorp Wellewyk Frismarays Sutton Sotecotes et Drypol abbati de Melsa et conventui dedisse assignasse et confirmasse tenendum et habendum eisdem abbati et conventui et eorum successoribus libere quiete bene et in pace imperpetuum Faciendo inde servicia debita et consueta capitalibus dominis feodi pro omni servicio ad me vel heredes meos pertinente Et ego predictus Ricardus et heredes mei predictam reversionem et redditum contra omnes homines warantizabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Symone de Gousell Iohanne Passemer Radulpho de Wellewyk militibus Radulpho de Lelle []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter