utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860296

Charter Number: 05860296
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1299
Date Type: Internal, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit Walterus de Byford capellanus salutem in Domino sempiternam Noveritis me reddidisse domine mee domine Beatrici relicte domini Iohannis de Bilton militis unum sellionem qui dicitur Collynge in le Somergrange de Otryngham una cum molendino superedificato que quidem michi aliquando dedit tenenda et habenda dicte domine Beatrici vel eciam cuicunque dare vel assignare voluerit ita plane quod nec ego nec heredes mei vel assignati in predictis sellione et molendino de cetero aliquid iuris vel clamei exigere vel vendicare poterimus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Datum apud Otryngham die apostolorum Symoriis et lude anno Domini millesimo CC nonogesimo nono Hiis testibus domino Willelmo Gu[m]baud milite Alexandro de Holme Symone de Lund Radulpho de Glovernia []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter