utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860300

Charter Number: 05860300
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1375
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec indentura facta inter abbatem et conventum de Melsa ex una parte et priorem et conventum de Brydlyngton ex parte altera testatur quod cum dudum abbas de Melsa predecessor nunc abbatis et eiusdem loci conventus per ordinacionem et assignacionem magistri Ricardi de Otryngham per scriptum suum indentatum dederint et concesserint priori et conventui de Brydelyngton predecessori nunc prioris et successoribus suis quemdam annuum redditum sexaginta et decem solidorum annuatim percipiendorum ad Pentecosten et Sancti Martini in Hyeme equis porcionibus de quibusdam terris et tenementis que quondam predicti abbas et conventus habuerunt de dono et feoffamento predicti magistri Ricardi in Otringham prout in predicto scripto indentato inde confecto plenius continetur cuius datum est apud Melsam die Sancti Ambrosii episcopi anno Domini millesimo ducentesimo nonogesimo quarto Nichilominus partes predicti unanimi assensu pro se et successoribus suis concedunt quod predictus abbas et successores sui pro tempore quo terras et tenementa eisdem abbati et conventui et eorum predecessoribus per predictum magistrum Ricardum collata infra parochiani ecclesie de Otringham in dominico tenuerint dabunt annuatim dictis priori et conventui et eorum successoribus sexaginta et decem solidos ad terminos in dicto antiquo scripto indentato contentos secundum vim et effectum eiusdem scripti et si contingat predictos abbatem et conventum vel eorum successores omnia terras et tenementa que habent de dono predicti magistri Ricardi infra predictam parochiam ecclesie predicti prioris de Otringham in posterum ad terminum vite vel annorum dimittere quod ex tunc idem abbas et conventus et successores sui annuatim a toto tempore quo omnia terre et tenementa predicta in manibus tenencium sic dimissa extiterint a solucio decem solidorum de predicto annuo redditu sexaginta et decem solidorum penitus relaxentur ita quod tenentes universi de terris et tenementis sic dimissis omnimodas decimas dictis priori et conventui et successoribus suis pertinentes ad ecclesiam suam de Otryngham solvant annuatim Et si predicti abbas et conventus vel eorum successores predicta terras et tenementa vel parcellam aliquam eorundem sine fraude vel malo ingenio alienaverint in feodo in futurum quod tunc a solucione predicti annui redditus pro rata porcione terrarum per predictos abbatem et conventum vel eorum successores sic alienatarum omnino exonerentur Ita tamen quod predictum antiquum scriptum indentatum de predicto annuo redditu confectum semper vim suam optineat et virtutem hoc scripto no[n] obstante salvis condicionibus huic scripto prenominatis in posterum cum acciderent In cuius rei testimonium alternis partibus huius scripti indentati partes predicte sigilla sua communia mutuo apposuerunt Datum apud Brydelyngton penultimo die mensis Decembris anno Domini millesimo CCC septuagesimo quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter