utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860301

Charter Number: 05860301
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1235 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi quod cum inter abbatem et conventum de Melsa Cisterciensis ordinis actores ex una parte et Petrum de Nevyll rectorem ecclesie de Biford reum ex altera super pratorum ac molendinorum decimis ac iniustis seu indebitis ad forum vocacionibus ex delegacione apostolica coram venerabilibus viris abbate de Brunn priore Sancti Michaelis et magistro scolarum de Stanford Lincolniensis diocesis lis mota fuisset demum inter partes sub hac forma lis amicabiliter conquievit videlicet quod restituto feno quo dictus Petrus rector ecclesie de Byford dictos abbatem et conventum ignorantes ipsorum privilegiis derogans temere spoliavit remissaque peticione que dicto Petro super decimis denorum et molendinorum de iure communi infra parochiam suam competebat remissis quoque dampnis et iniuriis quibus se partes affectos esse mutuo proponebant dicti abbas et conventus fideliter promiserunt quod nuncquam super premissis nisi culpa dicti rectoris hoc inducerent litem repeterent in ipsius preiudicium seu gravamen Idem vero rector dicte ecclesie de Biford intervenienti corporali sacramento pariter promisit quod nuncquam quod eorum posset derogare privilegiis vel in domus sue dispendium seu iniuriam cederet aliquo casu vel modo nisi tantum ad sui iuris defensionem de cetero aliquid attempteret hoc idem Alanus de Frismarisco et Galfridus frater eius Stephanus serviens persone de Biford Simon clavigerarius eiusdem persone Anselinus filius domine de Leseth Petrus Kirkeman Willelmus le berier de Byford Walterus Thippyng Stephanus Carretar filius Thome de Mora Willelmus clericus capellani et Iacobus filius Willelmi Racyn qui dictam spoliacionem feni commiserant corporale prestantes iusiurandum similiter affirmarant et ut plenius et firmius huic inde repellatur iniuria lis exspiret concordia solidetur partes super hiis que sibi muto promiserant renunciaverunt impetratis et impetrandis et omni iuris auxilio canonici et civilis et precipue regie prohibicioni Et ut hec amicabilis composicio super perpetua stabilitate inconcussa permaneat partes hec mutua scripta auctoritate memoraturum iudicum concurrente ac eorundem sigillorum adhibito testimonio sigillis mutuis roborarant Hiis testibus dominis Sayerus de Sutton Willelmo fratre eius et Amando filio eius militibus magistro G de Nanteseya []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter