utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860304

Charter Number: 05860304
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Willelmus filius Gaufridi de Withornewyk salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et Beate Marie et monachis de Melsa in liberam puram et perpetuam elemosinam cum corpore meo tres bovatas terre in territorio de Ergum de illa carucata terre quam tenui de eisdem monachis videlicet illas tres bovatas terre quas Willelmus filius Walteri de Ergum aliquando de me tenuit cum tofto ad illas bovatas terre pertinente cum libero introitu et exitu et cum omnibus aliis pertinenciis et aysiamentis intra villam et extra Et ego et heredes mei hec omnia ut predicta sunt prenominatis monachis warantizabimus et ab omni servicio exaccione et re ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes homines imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Augustino tunc temporis suppriore de Bridlyngton domino Iohanne persona de Wythornewyk dominis Petro de Fauconberge et A[ndrea] fratre eius []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter