utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05860308

Charter Number: 05860308
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1252
Date Type: Internal, A.D., Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Noverint universi ho[c] scriptum visuri vel audituri quod ita convenit inter dominum W[alterum] archiepiscopum et Adam de Staveley ex una parte et dominum Willelmum de Forz comitem Albemarlie W[illelmum] abbatem de Melsa Iohannem cancellarium Ebor per Thomam de Kent posito loco ad lucrandum vel perdendum Aviciam priorissam de Killing et Thomam Camyn ex altera de communa pastura marisci inter Waghn Melsam et Wele scilicet quod predicti W comes et T Camyn pro se et heredibus W abbas de Melsa Io cancellarius Ebor A priorissa de Killyng pro se et successoribus suis remiserunt et quietam clamaverunt imperpetuum totum ius et clameum quod habuerunt vel ullo modo habere potuerunt in marisco vel pastura de Wele scilicet a calceta et Fossato quod vocatur Parkedike usque ad vetus Fossatum monachorum versus aquilonem et a prefato veteri Fossato monachorum usque ad decursum aque de Hull ita plane quod W archiepiscopus et A de Staveley habeant quater viginti acras et decem mensuratas cum virga viginti pedum de marisco quod vocatur Stayneker scilicet a pratis de Wele versus austrum in latitudine et ab aqua de Hull usque ad predictum vetus Fossatum iuxta calcetam monachorum in longitudine quietas et solutas a predictis [] comite [] abbate priorissa cancellario Thoma Camyn et aliis participibus suis imperpetuum Et totum residium predicti marisci a dictis divisis versus austrum quietum et solutum remaneat predictis comiti [] abbati priorissa [] cancellario [et] T Camyn ita quod dictus archiepiscopus vel successores eius Adam vel heredes eius nullum ius vel clameum in predicto marisco de Stayneker vel communa eiusdem marisci exigere potuerunt imperpetuum Et ad maioram securitatem dictus W archiepiscopus sigillum suum pro se similiter cum sigillo capituli Ebor et A de Stavele sigillum suum pro se et heredibus suis ex una parte et dictus W comes W abbas de Melsa A priorissa de Killyng Io cancellarius T Camyn ex alia parte huic scripto sigilla sua alternatim in testimonium apposuerunt Actum anno gracie millesimo CC quinquagesimo primo et anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo sexto die Veneris proxime post festum Purificacionis Beate Marie scilicet quinto idus Februarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter